BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 195

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



111
De divinitate animi a religione


Marsilus Ficinus Francisco Bandino s. d.

Ceteri cum ad Marsilium Ficinum et Iohannem Cavalcantem,
unicum eius Achatem, scripturi sunt, geminas scribunt epistolas, pu-
tantes, ubi duo vident corpora, duas quoque voluntates inesse. Bandi-
nus autem, qui Linceis oculis, ut ita dicam, introspicit, unicam ad
unicum scripsit epistolam; in ea Marsilium appellat immortalem at-
que divinum, utpote qui non in carnea hominis huius veste figat
intuitum, sed interiorem hominem intueatur, animum scilicet ipsum,
qui hominibus a Deo tributus est immortalis atque divinus. O quam
perspicax es, Bandine, qui subito intuitu cernas quod ego primum per
longas ambages decem annis investigavi, deinde composui hac de re
quinquennio octo decemque libros, quorum initium divinitatem
anime, quam ipse perspicere iam mihi videris, incipit his verbis pau-
latim significare: «Cum genus humanum propter inquietudinem animi
imbecillitatemque corporis et rerum omnium indigentiam duriorem
quam bestie vitam agat in terris, si terminum vivendi natura illi
eundem penitus atque ceteris animantibus tribuisset, nullum animal
esset infelicius homine. Quoniam vero fieri nequit ut homo, qui
Dei cultu propius cunctis mortalibus accedit ad Deum, beatitudinis
auctorem, omnino sit omnibus infelicior, solum autem post mortem
corporis beatior effici potest, necessarium esse videtur animis no-
stris ab hoc carcere discedentibus lucem aliquam superesse».


pagina successiva »
 
p. 195