BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 198

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



113
Contra mendaces et impios detractores


Marsilius Ficinus s. d.

Ais fratrem tuum maximo tibi dedecori esse, quod mendax et
instabilis ab omnibus habeatur. Negare non possum eum esse men-
dacem, qui contra maiestatem divinam, que infinita veritas est, vene-
nosam linguam calamumque tam impie tamque insolenter exercet.
De illo igitur nihil verius quam quod sit mendax homines predicant;
sed cur instabilem hunc nominem non invenio, qui tam pertinaciter
in suo proposito stabilis est, ut in ipsa sua instabilitate et malignitate
iam consenuerit. Vel emenda vitia fraterna, si potes, quanquam cu-
rare tam veterem morbum difficilimum est et tam nefarium vitium
forsitan impossibile: nunquam enim surrexit demon, qui, cum rebel-
lasset a Deo semel dicitur corruisse; vel saltem feras aequo animo,
postquam et Deus eius convitia tolerat, forte quia scit Deus hunc
nescire quid garriat. Non obscurant, amice, virtutes tuas fraterna
vitia sed illustrant: albedo enim tua ob eius nigredinem candidius
emicat. Noli igitur in bonis moribus minus ipse stabilis esse quam
frater in malis, ut tam bene agas bona quam belle ille mala.


pagina successiva »
 
p. 198