BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 199

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



114
Contra mendaces et impios detractores


Marsilius Ficinus Bernardo Oricellario viro prestanti s. d.

Noli nimium turbari, Bernarde, si ille adversus omnes tam turpi-
ter latrat: latrat enim canis ille pro natura et consuetudine sua. Tunc
latrare desinet eiusmodi rabula, cum desinet vivere, nisi forte etiam
post mortem latratu Cerberum comitetur. Sed dic, oro, Bernarde,
quid latratus eius cuiquam obesse potest? Immo homines vigilantio-
res cautioresque reddit et cum vulgatissimum sit eum semper probis
viris vel propter invidiam vel propter dissimilitudinem solere detra-
here, ille probatissimus vir habebitur, quem ille maxime improba-
verit. Ego certe ab iniquo verbis mallem quam re ipsa vituperari; vitu-
perat autem re ipsa iniquus, quem verbis laudat: nam ei amicus
ac similis iudicatur. Detractor quisque prius sibi ipse quam ceteris
necessario detrahit: subit enim invidi et maledici crimen. O quan-
tum abutitur lingua qui ad malum utitur! Polluant maledictis os
suum maledici, nos nostrum vicissim ne polluamus! Si fetores abho-
minamur, scire debemus nihil peius olere quam in ore malum: non
tam a veste quam ab ore detergende sunt sordes. Sermo fetens pu-
tride mentis est signum; cavendum est igitur diligenter ne improbo-
rum contagione inficiamur. Non est curandum quid de nobis homun-
culi, sed quid viri, neque tantum quid viri, quantum quid veritas
ipsa loquatur: siquid obicitur falsi, contemne veritati confisus; siquid


pagina successiva »
 
p. 199