BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



115
Quid est felicitas, quod habet gradus, quod est eterna


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Cum ego ac tu nuper in agro Charegio multa de felicitate ultro
citroque disputavissemus, tandem in sententiam eandem duce ratione
convenimus, ubi tu novas quasdam rationes, quod felicitas in volun-
tatis potius quam intellectus actu consistat, subtiliter invenisti. Placuit
autem tibi ut tu disputationem illam carminibus, ego soluta oratione
conscriberem. Tu iam eleganti poemate tuum oflicium implevisti, ego
igitur nunc aspirante Deo munus meum exequar quam brevissime.
Tria bonorum humanorum genera numerantur, bona videlicet
fortune corporisque et animi. Fortune bona sunt pecunie, honor,
benivolentia, dominatio. Atque, ut a primis incipiamus, pecunia non
est summum bonum, ut opinatus est Mida: non enim propter se
ipsam sed propter corporis vel animi commoda comparatur. Ne-
que honor et benivolentia, ut Augustus solebat dicere: quia in alterius
arbitrio sunt et sepe non sentiuntur a nobis, sepissime preter meri-


pagina successiva »
 
p. 201