BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 211

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



116
Oratio ad Deum theologica


Marsilius Ficinus Bernardo Oricellario viro prestanti et amico suavi
s. d.

Nihil mihi suavius super homines quam cum Deo loqui, nihil
suavius inter homines quam loqui tecum. Que tecum loquor, Deus
audit semper, vite dux et amicitie nostre conciliator; que cum Deo
sepe loquor, ipse nunc audies.
Utor hac oratione, Oricellari, ad Deum quotidie, ut Deus mee
fulgeat menti et faveat voluntati; utere et tu aliquando, nisi forte quid
melius habes: nemo est enim cui magis optem Deum favere quam
tibi. Audivi quandoque Laurentium Medicem nostrum nonnulla ho-
rum similia ad lyram canentem furore quodam divino, ut arbitror,
concitum. Sed orationem ipsam iam audi.

O lumen immensum te ipsum videns, in te videns omnia! O
infinite visus te ipso lucens, illuminans universa! O spiritalis ocule,
quo solo et quem solum spiritales vident oculi! O immortalis viden-
tium vita! O viventium omne bonum, bonum quod totum imples
amantium desiderium! Desiderium nobis totius boni, tu Deus solus


pagina successiva »
 
p. 211