BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 215

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



117
Quod soli virtuti Deoque confidendum et serviendum


Marsilius Ficinus Francisco Salviato s. d.

Siquis diuturni silentii mei causam fuisse putat oblivionem, er-
rat: ego enim tantum tibi debere fateor, ut non prius tui quam mei
oblivisci possim. Sciebam equidem non decere minima queque scri-
bere ad virum multis negotiis occupatum; optabam igitur aliquid
in rebus tuis magnum, idque in dies expectabam, cuius causa congra-
tulatorias ad te litteras scriberem. Nondum quicquam voto meo et
merito tuo dignum video contigisse. Confide, Salviate, Deo: scio
te non esse ad parva vel mediocria natum. Bono igitur et, ut soles,
magno animo esto: iam enim magna consecutus eris, si magno animo
fueris. Omnino autem piorum spem Deus clementissimus non fru-
stratur.
Obitum vero Petri cardinalis nostri quid deplorem? Nos quidem
immortalis Deus non deseret, etsi mortalis homo deseruit. Petrus
autem iunior in prosperitate decessit, ut opinor, ne forte obiret in
senectute miserior. Prorogatio vite, etsi interdum morum emendatio
est, sepe tamen preterite prosperitatis abrogatio vel derogatio. Mul-
tum, Salviate, vixit quisquis id quod vixit multum apud homines
meritus est, plurimum apud Deum; qui nondum satis ingenio et
virtute profecit, quamvis centum impleverit annos, nondum salis vixit;
denique, ut paucis absolvam, nemo diu feliciterque vivit, nisi qui
beatitudini vivit eterne.


pagina successiva »
 
p. 215