BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 217

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



118
Qualis esse debeat imitatio


Marsilius Ficinus Braccio Martello s. d.

Legi orationem illam Bernardi Nuthii rhetoris ad Laurentium
Medicem virum doctum atque magnanimum. Tullium iampridem
noster Nuthius ebibisse et concoxisse videtur; in ea oratione mira
quedam vicissitudo perspicitur: nam illic et Nuthius Tullianus est
et Tullius Nuthianus apparet. Talis quedam inter Homerum atque
Maronem, rursus inter Aristotelem et Theophrastum fuisse videtur
vicissitudo. Persevera igitur in Bernardi nostri familiaritate; hic enim
clarus est rhetor, adde et optimus: que enim persuadere docet, ipse
sibi iam persuasit.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 217