BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 221

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



122
Institutio brevis episcopi


Marsilius Ficinus Iohanni Nicholino archepiscopo Amalphiensi s. d.

Memini cum adhuc puer esses atque una cum Cherubino Quar-
qualione doctissimo preceptore tuo nostram Academiam salutares,
consuluisse me tibi, ut, cum primum etas pateretur, divinas litteras
legesque capesseres, deinde sacris initiareris, idemque patrem tuum
Octonem iurisconsultum equitemque preclarum sepenumero roga-
visse, quoniam et astronomia te magnum in religione virum et physio-
nomia legitimum tum litteris tum moribus sacerdotem mihi fore
monstrabat. Ecce nunc, quod rarissimum est, in vigesimo quinto
etatis tue anno archepiscopus Amalphiensis regio favore felicibusque
auspiciis es constitutus. Quamobrem et tibi vero archepiscopo et mihi
quasi vati cuidam, optime mi Iohannes, summopere gratulor; non
tam quod astronomie quam quod physionomie iudicium implevisti:
ex illo quidem ad Dei vicarium, ex hoc autem ad Deum ipsum
potes accedere.
Reliquum est, ut quod in tam tenera etate adiuvante Deo tam
prospere es consecutus, feliciter exequaris. Quod quidem ita demum
efficies, si semper memineris te hominem esse, et que sine Deo adi-
pisci non potuisti, non posse absque Deo vel recte gubernare vel
feliciter possidere; si te illi pia mente optimisque operibus sedulo
commendaveris; si in omnibus consulueris seniores viros atque pro-
batos; si non quod libet, sed quod licet, non quod irrationalis affectus


pagina successiva »
 
p. 221