BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 223

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



123
Laus philosophie oratoria, moralis, dialectica, theologica


Marsilius Ficinus Bernardo Bembo iurisconsulto et equiti doctrina
et auctoritate preclaro, Venetorum oratori, s. d.

Queris quam ob causam, cum res multar passim artesque lauda-
verim, philosophiam tamen, cuius studio semper incumbo, nusquam
sim laudibus prosecutus; idem forte superioribus diebus Iohannes Ca-
valcantes meus Achates interrogavit. Ego autem respondeo primum
inventa hominum ab hominibus posse quandoque pro dignitate lau-
dari, philosophiam vero, inventum Dei, longe admodum humanam
eloquentiam superare; deinde in singulis rebus et artibus celebrandis
me philosophiam rerum omnium inventricem artiumque magistram
celebravisse, siquidem non nisi eius viribus rationibusque singula di-
gne laudamus, et quantum queque facultas philosophice virtutis et
dignitatis est particeps, tantum laude dignam esse censemus. Sed quo-
niam nostra hec mater et nutrix propriam a nobis aliquando decla-
mationem iure optimo videtur exigere, hinc iam, si placet, exhordia-
mur.
Laus philosophie oratoria
O vite philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vi-
tiotum! Quid non modo nos, sed omnino hominum vita sine te


pagina successiva »
 
p. 223