BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 230

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



125
Gratiarum actio


Marsilius Ficinus Florentinus Francisco cardinali Senensi pro im-
mortali munere immortalem salutem dicit

Cum felicem epistolam tuam, qua Iobelei gratiam nobis a ponti-
fice impetratam significas, ego una parentesque mei legeremus, non
minori gaudio affecti sumus quam qui beatissimam vocem illam au-
dituri sunt: «Venite benedicti patris mei»; igitur pater repente pre
ceteris exclamavit: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secun-
dum verbum tuum in pace
». Tu autem quam magnificus donator
es, tam iustis tamque prudens videris exactor: eterna donas non
temporalia; non temporalia a nobis exigis, sed eterna: nempe man-
das ut pro tua salute Deum oremus. Iubes certe iustissime: debemus
enim etiam multo magis quam iubeas; iubes et prudentissime: prius
enim quam ut oremus mandares, operam dedisti ne inutiliter orare-
mus. Efficiemus ergo quod imperas, venerande pater, quandiu vive-
mus et proculdubio ita libenter, ut libenter singulare divinumque
donum et ipse largitus es et nos accepimus. Tu vero scito nos existi-
mare palamque fateri, cui vitam debemus eternam, multo magis tem-
poralem vitam temporaliaque cuncta debere.
Vale felix in auctore felicitatis Deo.


pagina successiva »
 
p. 230