BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 231

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



126
Otiose vite utilitas


Marsilius Ficinus Andree Cambino arcis custodi s. d.

Cum in foro una cum preclaro viro Francisco Casato nostro
deambularem, reddita mihi est elegans epistola tua, qua significas
te iam in arcis istius custodia otiosam vitam instituisse atque in eo
vite statu cetera quidem tibi adesse ad votum, sola vero divina deesse;
iccirco rogas ut religionem nostram Francisco Berlingherii filio lit-
teris moribusque ornato demus ad te mittendam. Primum quidem
probo quod ais, in arcis culmine te otium repperisse: nempe in summa
serene mentis specula solum Elisea illa felixque tranquillitas reperi-
tur, infima sensuum vallis undique Acherontis, Stygis, Cocyti, Phle-
getontis fluctibus agitatur; quod autem subiungis, tibi in eiusmodi
otio humana affatim suppeditari, divina nequaquam, hoc equidem
non mirari non possum: nam cetera, ut scis, cum et extra nos et
alicubi solum posita sint, motu, negotiis, labore queruntur; divina
vero, cum et intra nos sint et ubique, quiete, otio, tranquillitate com-
prehenduntur. Quamobrem si revera otiosus es, ut ais, nihil minus
habes quam humana, que nimium negotiosa sunt omnia, nihil rursum
magis habes quam divina, quorum immensa lux ubique lucens to-
tiens refulget in perspicuum perspicacemque mentis oculum, quo-
tiens ad illam rite convertitur; convertitur autem ad illam suapte


pagina successiva »
 
p. 231