BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 233

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



127
De perseverantia


Marsilius Ficinus Francisco Soderino s. d.

Dic age, suavissime mi Soderine, quid scribam? An latissime in-
genium tuum et mores doctrinamque laudabo? Nequaquam: nam
in re omnibus manifesta nihil opus est testibus. An te forte ad pre-
tiosissima civilium legum studia vehementius adhortabor? Neque id
quidem: qui enim ultro properantem stimulat, non precipit, ut ar-
bitror, sed precipitat. Ergo non ut celerius curras urgebo, sed potius
precabor ut pergas. Sane non in carceribus currentium premium,
sed in calce locatur: cursum aggredi cuiuslibet est vel ignavissimi,
pervenire vero perpaucorum. In sementis principio spine saxaque
minantur, in medio blandissimi flores arrident, in fine fructus suavis-
simi colliguntur: non qui serit, sed qui segetem colit et metit, felix
est agricola nuncupandus. Soderinum vero nostrum agricolam brevi
felicem futurum existimo: durus huic sementis labor iandiu prete-
riit et asperior hiems, ver iampridem floridum agitur, in diem fructi-
fera estas adventat. Cura igitur tuam valitudinem diligenter, ut dul-
cibus agriculture tue fructibus vesci suavissime valeas.
Vale. At cur ad eum quem tam multum amo, in presentia scribo
tam pauca? Quia etiam dum videmur absentes, pro mutuo inter
nos amore plurima invicem die noctuque confabulamur. Preterea
Hieronymus Amatius tuus, et quia tuus iccirco meus, communis no-
stre benivolentie nodus, qui ad Pisanum gynnasium proficiscitur, co-
ram multa narrabit.
Iterum vale.


pagina successiva »
 
p. 233