BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



128
Solus divinus medicus curare morbos animi potest


Marsilius Ficinus Francisco cardinali Senensi s. d.

Nuper, venerande pater, ob egregii cuiusdam amici iacturam gravi
merore premebar neque solari merentem poterat cithara Caliope sua,
sepe mihi alias lenimen dulce laborum; Minerva etiam me nescio
quomodo destituerat: nisi enim parumper indomitum clipeum amo-
visset, nunquam aut rigidi Saturni aut sevi Martis tela miserum vul-
nerassent; solus autem restabat Phebus, id est divinus medicus, qui
curare posse morbum animi videretur. Quorsum hec? Nempe tu
meam hanc iniquam sortem divinans, venerande pater (aliter enim
scire non poteras), oportune admodum misisti ad Marsilium tuum
epistolam amoris gratieque plenissimam, qua gratias tibi agi ob ac-
cepta summa abs te beneficia prohibebas, et, ut verius loquar, non
epistolam, immo saluberimum divinumque pharmacum porrexisti,
mannam, nectar, ambrosiam; qua quidem sive medicina sive potius
alimonia recreatus animus revixit, respiravit, resipuit et convaluit.
Ergo posthac tu mihi Phebus eris, mea te semper cithara canet sin-
gularem tranquillitatis animi auctorem, quam Democritii philosophi
tanti fecerunt, ut in ea sola tam divinam quam humanam beatitudi-
nem collocarent. Atque hec quidem tranquillitas in iis qui magna


pagina successiva »
 
p. 234