BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



129
Vicissitudo amoris unde nascatur


Marsilius Ficinus Amerigo Corsino s. d.

Proverbium, Corsine, illud «  si vis amari ama», undenam maxime
vim suam accepisse putamus? Si ab amore ipso rationem huius pro-
verbii sciscitabimur, forsitan respondebit se usque adeo liberum pre-
tiosumque esse, ut neque velit neque valeat alio ullo emi vendive
pretio nisi se ipso; si autem virum quendam revera amantem amicum-
que interrogemus, ita respondebit, ut arbitror: «Quisquis vehementer
amat, se ipse sibi aufert quodammodo deditque amato». Hunc ergo
amatus, modo sane mentis sit, tanquam rem suam curat: carissima
enim sua cuique esse debent. Scit etiam, ut par pari referatur, homi-
nem deberi pro homine, pro voluntate scilicet voluntatem; accedit
quod qui amat figuram eius quem amat suo sculpit in animo; fit
itaque amantis animus tanquam speculum quoddam in quo amati
relucet imago; iccirco cum in amante se amatus agnoscat, amare
illum compellitur. Quod si a natura queramus illius proverbii veri-
tatem, sic nos forte docebit: amorem semper procreat similitudo,
similitudo autem natura quedam est in pluribus eadem; nam si hic
illi similis est, ille quoque huic est necessario similis; eadem ergo
similitudo que hunc ut illum amet compellit, illum quoque ad hunc
amandum adducit. Similis enim aut in geminis fidibus aut duabus ci-


pagina successiva »
 
p. 236