BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 238

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



130
Vera poesis a Deo et ad Deum


Marsilius Ficinus Alexandro Braccio Musarum sacerdoti s. d.

Plato noster in dialogo qui Ion inscribitur carmina illa solum
divina musica Musarumque furore infusa poetis existimat, que, quando
musica humana cantantur, et cantorem ipsum et audientes quodam-
modo concitant in furorem. Alexandri vero carmina heri ad Marsilium
scripta esse talia mox cithara mea pluribus audientibus comproba-
vit; comprobavit etiam paulo post Iohannes Baptista Boninsegnius
familiaris noster, vir apprime Latinis Grecisque litteris eruditus.
Quamobrem non tam diligentie tue, que tamen est non medio-
cris, quam Musarum aspirationi tuam hanc debes, Bracci, poesim.
Ergo posthac mitte, precor, amice, mortales et, quandoquidem aspi-
rante Deo canis, cane Deum. Quod quidem non Moyses solum et
David ceterique Hebreorum prophete, verum etiam Zoroaster, Linus,
Orpheus, Museus, Moscus, Empedocles, Parmenides, Heraclitus. Xe-
nophanes manifeste nos religiosis carminibus suis admonuerunt; ad-
monuere insuper Pythagoras atque Plato, qui Homerum Hesiodum-
que — quod partim tanquam ingrati divina ad homines, partim tan-


pagina successiva »
 
p. 238