BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 240

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



131
Sua mittenda sunt ad suos


Marsilius Ficinus Petro Soderino litteris et moribus ornatissimo s. d.

Volui sepe, Soderine dulcissime, ad illos qui Epistolas meas a me
petissent nostrum ipsum archetipum mittere; sed hec meus mihi li-
ber summa cum querimonia statim obiciebat: «Noli eo me mit-
tere, precor, ubi ipse non es, mi pater». Cum vero ad Petrum modo
proficisci iuberem, nihil prorsus obiecit, utpote qui (ut videtur) in-
telligebat, quando ad Soderinum proficisceretur, se a Marsilio non
discessurum. Ito ergo feliciter ad hunc, ito mi liber, sine quo ego
nusquam eo! At poscis nunc nonnihil viatici, video; ego autem non
reperio in presentia viaticum pretiosius quam Paulum Antonium caris-
simum Petri meique fratrem. Huius igitur nomen dulce viaticum
ferto tecum, et quotiens hic te forte in laribus suis aspexerit, totiens
Marsilii nomine salvere iubeto.
Finis primi libri


pagina successiva »
 
p. 240