BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



I

Cosmo Medici patri patrie Marsilius Ficinus se commendat

Cum iniquitas temporis coram alloqui nequaquam sinat, decrevi litteris
quid agam breviter significare. Novem hactenus opuscula Platonis con-
vertimus. Tria preterea que ad superiorum ordinem spectare videntur,
si Deus annuerit, transferemus. Tum demum ad te properabo, quicquid ac-
tum fuerit more solito collaturus. Sed interim Platonis de felicitate sen-
tentiam, quam pridie repertam huic epistole subscribam, lege feliciter.
Invenies longe plane divinius eum, quam Laertius Diogenes retulerit, de
sommo bono sensisse. Etenim in Euthydemo beatitudinem quam nobis activa
vita pollicetur, in Theeteto vero quam contemplativa porrigit paucis expli-
cat. Ego autem utrunque locum quam brevioribus potui conversum ad
te mitto. Sed iam Platonem ipsum audiamus.
Omnes homines bene agere, hoc est bene vivere volunt; bene autem
vivent, si bona illis adsint quam plurima. Bona vero ista dicuntur: di-
vitie, sanitas, forma, robur, nobilitas generis, honores atque potentie; pru-
dentia preterea, iustitia, fortitudo ac pre ceteris omnibus sapientia, que
quidem vim omnem felicitatis complectitur.
Felicitas quippe in prospera optati finis consecutione consistit, id autem
in singulis facultatibus sapientia prebet, siquidem periti tibicines quicquid
tibiarum usus requirit optime consecuntur et eruditi grammatici quod
ad litteras tum legendas tum scribendas pertinet, sapientes quoque guberna-
tores prospere navigationis portum maxime omnium assecuntur, necnon
belli dux sapiens quod ad militiam attinet securius expedit ac sapiens me-


pagina successiva »
 
p. 243