BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 248

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



III

Marsilius Ficinus Antonio Miniatensi

Felicem te puto, mi Seraphice, qui in mediis quoque calamitatibus
sis beatus, quem nec metus exanimat nec dolor excruciat nec voluptas
corrumpit nec libido inflammat, qui inter densissimas spinas molles ac
candidos flores legas, qui ex putrido stercore margaritas eruas atque effodias,
qui in profundis tenebris videas, qui compedibus gravatus et vinculis cir-
cumstrictus velut liber solutusque percurras, quem denique celestis furor
afflaverit, qui Socratis et Christi imitatus vestigia non minus agendo quam
disputando philosopheris.
Perge igitur ut cepisti: invita etiam fortuna philosophare; philoso-
phiam toto pectore, quam reliqui lingua duntaxat colunt, solus tu cole.
Vale felix.

Ex Florentia, Kalendis Novembribus 1457


pagina successiva »
 
p. 248