BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Informazioni sull'edizione » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 249

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



IV

Marsilius Ficinus Banco arithmetre singulari s. d.

Scripsisti paucis ante diebus ad me litteras, quibus mihi significabas
Gallum quendam Florentiam nuper venisse, qui memorie artem profi-
teretur. Ego autem te moneo, ne ullo pacto eiusmodi homines imiteris.
Nam profitentur quod nesciunt, quod maximum est vitium, et solis pre-
terea prestigiis quibusdam sive artificiosis captiunculis velut aranearum
telis confidunt, nec eorum adhuc ullus repertus est, cuius memoria ex
improviso fecunda promptaque fuerit. Itaque cave ne, dum ad cacumen
pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos comprehenderis, decidas.
Quod si memoria ac reminiscentia valere cupis, primum curato ut
quod ediscendum est acute integreque intelligas. Nam, ut inquit Plato
noster, quod semel intellectum est, oblivioni omnino mandari non potest.
Ea quoque memorie tradenda sunt, que maxime delectent. Nam alimenta
que suavissimum saporem afferunt, facilius in nostram naturam transeunt
atque convertuntur, et quo avidius quid haustum est, eo diutius retine-
tur. Adde his quod omnino servandum Aristoteles ac Simonides arbitran-
tur, ut certus quidam in ediscendis ordo insit. Etenim unus quisque ordo
proportionem et harmoniam sive connexionem sive continuationem con-
tinet. In iis autem que serie quadam et quasi, ut ita dicam, concatenatione
digesta sunt, siquid unum susceperis, reliqua continuo quadam nature
sue necessitate secuntur. Ipsa quoque mentis intentio cum in unum quid-
dam dirigitur, vehementius agit quam si in plurima porrigatur atque di-
strahatur. Omnis autem partium continuatio atque ordo in unum, par,
simile et ipsum totum, quod ex his conflatum est, et ipsam animi intentio-
nem reducit. Postremum vero circa memorie partem quod observari de-
bet id est, ut sepenumero et id quidem clara voce et suavi quodam cantu


pagina successiva »
 
p. 249