BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 252

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



VI
Homo non propter ingenium sed propter virtutem est laudandus


Marsilius Ficinus Pontico Germano s. d.

Quod ingenio polleas non te, Pontice, sed Deum potius in te laudo.
Dei nanque istud donum est, non tuum. Tunc demum, cum bene vixeris,
te laudabo. Qui tibi semper adulantur, te non amant. Ego quia te propter
ingenium diligo, moneo ut superbie libidinibusque frenum adhibeas. Quod
quidem nisi feceris, quanto ingeniosior es, tanto deterior evades atque mi-
serior.
Vale.
 
p. 252