BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 29

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



7
Excusatio prolixitatis


Marsilius Ficinus magno Cosmo s. d.

Laurentius Pisanus sacerdos exponit tui gratia Salomonis Canti-
cum Canticorum
atque octo et decem iam libros, si recte memini,
pro unius libelli expositione composuit. Si miraris, Cosme, quod
tam prolixe loquatur Laurentius, cum Salomon tam breviter sit lo-
cutus, respondeo ob hoc ipsum cogi Laurentium fore prolixum, quia
Salomon brevissimus fuit: quanto enim magis Salomonis nodus im-
plicatus est, tanto pluribus ad explicandum opus est machinis. Laudat
Laurentii scripta Nicholaus Tignosius Fulginas, insignis philosophus;
probo et ego, licet a prolixitate soleam abhorrere. At ideo non vi-
detur mihi opus illud nimis magnum, quia nihil ferme in theologia
magnum reperio quod non illuc ille congesserit. Sed ne ego quoque,
dum prolixitatem excuso, sim prolixior: vale.


pagina successiva »
 
p. 29