BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 7

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



2
Que sit ad felicitatem via


Marsilius Ficinus magno Cosmo s. d.

Veniam ad te cum primum potero quam libentissime: quid enim
gratius quam in Charegio, hoc est Gratiarum agro, una cum Cosmo,
Gratiarum patre, versari? Interim accipe paucis que apud Platonicos
via sit ad felicitatem accomodatissima; et quamvis existimem non
oportere ei viam monstrari, qui prope iam pervenit ad calcem, de-
siderio tamen tuo et in absentia et in presentia obsequendum esse
censui.
Omnes homines bene agere, hoc est bene vivere, volunt; bene
autem vivent, si bona illis adsint quam plurima. Bona vero hec di-
cuntur: divitie, sanitas, forma, robur, nobilitas generis, honores, po-
tentia; prudentia preterea, iustitia, fortitudo, temperantia et pre ce-
teris omnibus sapientia, que quidem vim omnem felicitatis complecti-
tur. Felicitas quippe in prospera optati finis consecutione consistit,
id autem in singulis facultatibus sapientia prebet, siquidem periti
tibicines quicquid tibiarum usus requirit optime consecuntur et eruditi
grammatici quod ad litteras tum legendas tum scribendas pertinet,
sapientes quoque gubernatores prosperum navigationis portum pre


pagina successiva »
 
p. 7