BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



8
De divinitatione et divinitate anime


Marsilius Ficinus Florentinus Mattheo Corsino conphilosopho suo
s. d.

Alexandra mater mea nata est ex patre Iohanne et matre An-
gela; Alexandra Fighini erat, Iohannes in Varchii oppido, Angela
vero Florentie. Hec ad Iohannem et Alexandram scripsit se bene valere
ac die sequenti redituram. Illi lectis litteris et nocte facta dormientes
Angelam viderunt eadem hora ambo; Alexandre quidem in vesti-
bulo domus apparuit, et cum filia matri tanquam revertenti con-
gratularetur, mater filie amplexus effugiens: «Vale» — ait — «et da
operam ut pro me sacerdotes Deum orent»; Iohanni autem inquit:
— O quantum fortunam tuam doleo, mi Iohannes! Vale et iube pro
me Deum orari —. Repente ambo his visis excitati exclamaverunt
eam mortuam iudicantes, Florentiam miserunt, renuntiatum est illam
ea nocte ex hac vita migrasse.
Miraris hoc, Corsine? Audi et aliud aeque mirandum. Mater
mea filium statim natum nutrici rustice tradidit; decimaseptima inde
die dormiens meridie videtur ipsa sibi maxima cordis anxietate premi
atque a matre sua iampridem mortua sublevari dicente: «Noli te
afflictare, filia!». Sequenti die rustici ad eam filium a nutrice suffo-
catum referunt. Mitto quod somnians previdit futurum mariti eius
Ficini medici casum ex equo et locum ubi casurus erat et singula.
Mitto et alia multa.


pagina successiva »
 
p. 30