BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 33

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



10
Solitarie vite utilitas


Marsilius Ficinus Gregorio Epiphanio sacerdoti, conphilosopho suo,
s. d.

Deus unitas stabilis est et status unicus. Hec a Platonicis nostris,
ut te non latet, subtiliter disputantur. Quisquis igitur Deum assequi
vult, multitudinem pro viribus motumque devitet. Secedamus ergo,
mi Gregori, in unicam stabilemque mentis speculam; illucescet nobis
illic protinus, ut Plato inquit, invisibile lumen.
Verum, ut commodius hoc his temporibus efficere continuareque
valeamus, statui tempus aliquod Montem Vechium illum mihi a ma-
gno Cosmo donatum colere. Illic tu mecum eris. Audisti prover-
bium illud,   nullius boni possessionem absque socio iocundam esse;
ego autem nescio quem socium illic his temporibus iocundiorem
te possim habere.
Vale et ad nos vola.


pagina successiva »
 
p. 33