BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



11
De modestia componendi


Bessarion cardinalis Sabinus Marsilio Ficino Platonico s. d.

Spectate docteque vir, amice noster. Superioribus litteris elucubra-
tum opus nostrum et nuper editum in defensionem Platonis nos
ad te missuros promisimus, cum ob ingenium tuum et Platonice
doctrine studium eximium, tum ut, quid nos ex illo fonte hause-
rimus, facile perspicias et legas. Siquid enim in hac industria nostra
vel eloquentie vel bonarum artium cognitionis eluxit, siquid fuimus,
id omne vel nos ab illo accepisse, vel ipsum sibi se defendendo sup-
peditasse facile existimari patimur et volumus; quod nonnihil quoque
ad illius laudem pertinere videtur, ut suis viribus, sua amplitudine,
causam pro se dixerit, alieno auxilio non eguerit, voci tantum pa-
troni locum reliquerit ac studio.
Hunc librum ad te dedimus iis qui curam hic gerunt rerum illo-
rum ex Medicis, quo mittendo cum fidei et promisso nostro omnino,
tum studiis tuis atque animo erga Platonem nonnihil satisfactum
esse putamus.
Bene vale et an librum acceperis nos facies certiores.

Ex Urbe, Idibus Septembris 1469.


pagina successiva »
 
p. 34