BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 37

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



13
Exhortatio ad scientiam


Marsilius Ficinus Antonio Pactio s. d.

Laurentius Medices duo in te laudat pre ceteris, magnificentiam et
acumen. Laudo et ego; sed, Antoni, magnificentie quidem usu com-
parare tibi ceteros potes, acuminis autem exercitatione comparare tibi
te ipsum. Si tantum doctrine studueris, quantum liberalitati iandu-
dum indulger, non dubito brevi te ita omnium doctissimum fore,
quemadmodum nunc es magnificentissimus omnium. Age precor,
Antoni mi suavissime, commenda te ipsum tibi, sicuti ceteros com-
mendatos habes.
Laurentius noster ait te non modo erga doctos magnificum esse,
verum etiam abunde doctum. Credo equidem atque gratulor; at
non prius satis mihi feceris, quam tantum scientia quantum ma-
gnanimitate excellueris. Si tibi eruditissimi quique imprimis placent,
da operam ut tibi ipse pre ceteris placeas. Quid ergo? Ordo in omni-
bus plurimum, immo totum valet: statue, oro, tibi quotidie horas
quatuor, reliquas, utcunque placet, amicis dona.
Bene vale. Sed visne valere bene? Bene disce et disce, precor, hodie:
qui cras discit, nunquam discit.

VIII Novembris 1473.


pagina successiva »
 
p. 37