BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 38

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



14
Consolatio in alicuius obitu


Marsilius Licinus Sismundo Stufe consolationem dicit

Si quisque nostrum id maxime est, quod in nobis est maximum,
quod permanet semper idem, quo nos ipsi capimus, certe animus
homo ipse est; corpus autem est hominis umbra. Quisquis igitur
usque adeo delirat ut hominis umbram hominem esse putet, hic
miser in lachrimas instar Narcissi resolvitur.
Tunc desines, Sismunde, flere, cum desiveris Alberiam tuam Albi-
tiam in nigra eius umbra querere atque ceperis eam in alba sui luce
sectari; tunc enim illam tanto reperies pulchriorem quam consueve-
ris, quanto ab umbra deformi remotiorem. Secede in animum tuum,
precor: ibi animam illius speciosissimam tibique carissimam possidebis;
immo ex animo tuo in Deum te recipe: illic ideam pulcherimam,
per quam divinus artifex Alberiam tuam creaverat, contemplabere;
et quanto formosior illa in opificis forma est quam in se ipsa, tanto
eam ibi beatius amplecteris.
Vale.

Primo Augusti 1473, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 38