BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 39

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



15
Laus brevitatis


Marsilius Ficinus Angelo Politiano poete Homerico s. d.

Circumferuntur, ut ais, epistole quedam meo nomine quasi Ari-
stippice et quadam ex parte Lucretiane potius quam Platonice. Si
mee sunt, Angele, non sunt tales; si tales sunt, non mee ille quidem,
sed a detractoribus meis conficte. Ego enim a teneris annis divinum
Platonem (quod nullus ignorat) sectatus sum. Sed facile hoc signo
scripta nostra discernes ab alienis: in epistolis meis sententia quedam
semper pro ingenii viribus aut moralis aut naturalis est aut theologica;
quod siquid interdum quodammodo amatorium inest, Platonicum
illud quidem et honestum, non Aristippicum et lascivum; laudes
autem vere et tales ut exhortentur atque admoneant, non adulentur;
verba pene nulla superflua. Statui enim ab initio studiorum meorum
semper quam brevissime possem scribere. Nam in tanta temporis
brevitate loqui superflua philologi est potius quam philosophi; et
cum paucissimi sint quibus multa sint nota, sepe qui multa locuntur
aut falsa aut superflua locuntur aut utraque: omnia hec a viri digni-
tate aliena, a philosophi professione alienissima.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 39