BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 42

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



18
De virtutibus civilibus, purgatoriis, purgati animi, exemplaribus


Marsilius Ficinus Francisco Lapaccino et Megliori Crescio s. d.

Illi Deum querunt rectissimo calle qui primo per civiles virtutes
affectus anime nimium luxuriantes aliquantum amputant, deinde per
virtutes purgatorias eos pene ad vivum usque resecant, tertio loco
per virtutes animi iam purgati pro viribus radicitus illos extirpant,
quibus quantum homini possibile est eradicatis denique virtutibus
exemplaribus, que sunt in Deo, formantur. Nam tria illa virtutum
genera gradus quidam sunt, quibus paulatim ad divinas virtutes ac-
cedimus. Omnis autem naturalis motus finem suum aliquando po-
test attingere, et omnis preparatio, que naturaliter ordinatur ad for-
mam, formam ipsam aliquando consequi potest.


pagina successiva »
 
p. 42