BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



20
Bona scribere prestat quam multa


Marsilius Ficinus Angelo Politiano poete Homerico s. d.

Quid totiens queris librorum meorum titulos, Angele? An forte
ut tuis me carminibus laudes? At non in numero, sed in electione
laus; non in quantitate, sed in qualitate bonum. An potius ut mea
apud te habeas omnia, quoniam amicorum omnia communia sint?
Utcunque sit, accipe quod petieras.
E Greca lingua in Latinam transtuli Proculi Platonici Physica et
Theologica elementa, Iamblici Calcidei libros De secta Pythagorica qua-
tuor, Theonis Smyrnei Mathematica, Platonicas Speusippi Definitio-
nes
, Alcinoi Epitoma Platonicum, Zenocratis librum De mortis con-
solatione
, Carmina Symbolaque Pythagore, Mercurii Trismegisti librum
De potentia et sapientia Dei, Platonis libros omnes.
Composui autem Commentarium in Evangelia, Commentariolum in


pagina successiva »
 
p. 44