BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 50

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



23
Gratiarum actio


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Multa abs te quondam et magna accepi beneficia, Laurenti; nu-
per vero maximum atque gratissimum, videlicet divi Christophori
templum. Sed cur nondum tibi gratias egi? Quia noveram non mihi
sed tibi illud fuisse collatum: quicquid enim hac in re factum est,
per te est et tui gratia factum. Suspicabar igitur hactenus, nescio
quomodo, ne forte tu solus rei huius possessionem aditurus esses, que
tibi tota soli tradita fuerat. Postquam vero Pisas abisti, cognovi sta-
tim quod tibi unico a Reneriis datum fuerat, mihi abs te tunc esse
concessum. Ergo nunc primum tibi gratias ago, o quantas! Non
quantas Marsilius capit, pusillus homo, sed quantas vir grandior Lau-
rentius, immo quantas ingentissimus gigas ille divus Christophorus,
tanto ferme Atlante grandior, quanto qui celum capit amplior est
quam celum: nempe Atlas celum, Christophorus celi fabrum dici-
tur humeris substinuisse. Diurnis preterea nocturnisque precibus ce-
lestem hunc oro gigantem, ut patronum meum inter varios civilium
negotiorum fluctus iisdem sustineat humeris, quibus patronum suum
per maria sustulit.
Vale.

XIII Ianuarii 1473, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 50