BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



Prohemium in epistolas

Marsilius Ficinus Florentinus cunctis semel epistolis suis s.

Quotiens, epistole mee, amicis meis me iubente salutem dicitis,
totiens amicissimo vestro Hieronymo Rossio immortales salutes di-
cite. Vos enim ego mortales genueram ac nescio qua fortuna pro-
pediem moribundas; Hieronymus autem, insignis pietate vir, rege-
neravit vos nuper, ut spero, iam immortales. Latebatis enim iandiu
lucis cupide nec quisquam adhuc a tenebris eruebat, fato forsan
vel genio nondum volente; Rossius autem noster, immo et vobis
Roscius, qua pietate semper erga parentem vestrum Marsilium se
gessit, eadem nunc et vos charitate hereditaria feliciter est prosecutus,
diligentia simul et opera curans ut vestre facies iamiam oppresse
prorsus exprimerentur. Hunc ergo doctum piumque restitutorem ve-
strum hactenus quidem tristes, nunc hilares salutate, atque pro in-
genti immortalitatis munere immortales gratias agite.

XV Decembris 1494, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 3