BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 51

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



24
Amatoria


Laurentius Medices Marsilio Ficino Platonico s. d.

Credo iam, doctissime Marsili, veram illam esse Plotini (si recte
memini) de anima sententiam que a te in Theologie libro posita est,
animas scilicet nostras eodem tempore ubique esse. Nam quod com-
pluribus in eo libro rationibus probatur, nunc re ipsa clarius constat.
Vix enim aliam ad te epistolam obsignaveram, cum reddite mihi
sunt optatissime littere tue, eius suavitatis plene, que faciebat ut a
me mirifice desiderarentur. Credo equidem absentem te et legisse
nostras litteras et accusationem tarditatis in scribendo tue isthinc per-
spexisse, qua monitus diutius ad nos dare litteras non distuleris.
Verum, quicquid sit, iam non lubet litterarum causas inquirere: satis
est eas me litteras accepisse, quibus nihil mihi aut gratius aut iocun-
dius est. Video, quod et ante mihi constabat, nihil a te temere agi:
nam diuturnior expectatio suaviorem ipsam quodammodo suavitatem
fecit, ut etiam valde sitientibus evenire solet.
Legens ego tuam epistolam nihil reperio non Marsilianum, si
gratiarum ille actiones ex litteris demantur. Non enim hoc gratiarum
genus convenire videtur aut amicitie nostre aut ei viro, qui se ita
mihi totum tradiderit, ut nihil sibi reliquerit suum: non si tu ea


pagina successiva »
 
p. 51