BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 55

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



26
Laudes Laurentii Medici mire


Marsilius Ficinus Nicholao Micheloctio vero viro s. d.

O quam difficile est, mi Nicholae, o quam difficile nunc invidia
non pulsari! Ego forsitan, Nicholae, nisi que Laurentii sunt mea
quoque essent, non possem tot, tanta, tam senilia bona adolescenti
non invidere. Dic, amice, rogo, quis eloquitur elegantius, quis pro-
bat acutius, quis mulcet dulcius, quis concitat vehementius? Cessi-
stis iampridem Lauro poete, cessistis oratores modo, iamiam philo-
sophi cedamus. Proh Iupiter, otiosi veterani ab occupatissimo tirone
isto tam cito, tam facile, tantopere superantur! Sed invideant alii
alienis et livore rumpantur edaci, ego meis mirifice gaudeo atque
fruor: mens enim est Laurentius ob incredibilem humanitatem suam;
ego quoque Laurentii sum ob singulares animi sui dotes; magno me
emit pretio, hoc est se ipso: ita me Deus amet!
Loquor, Nicholae, quod sentio. Nemo magno Cosmo me familia-
rior fuit, nemo carior; cognovi in eo sene non humanam virtutem
sed heroicam, agnosco nunc in isto adolescente penitus, agnosco totum


pagina successiva »
 
p. 55