BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I


illum senem: fenicem video in fenice, in radio lumen. Emicat iam
ex Laurentio nostro foras Cosmianus splendor ille multis quotidie
modis, lumen ad revelationem gentium Latinarum et Florentine rei-
publice gloriam. De iis hactenus.
Interrogabat autem in epistola Laurentius cuiusnam ille essent gra-
tie quas ipsi egeram, meine an alterius. Responde illi meo nomine
eas esse Dei. Tres enim illas opto Gratias Medici nostro propitias
fore, que ab Orpheo describuntur:
Ἀγλαΐη τε Θάλεια καὶ Εὐφροσύνη πολύολβε,
scilicet Splendorem, Letitiam, Viriditatem; splendorem, inquam, men-
tis, letitiam voluntatis, viriditatem corporis et fortune. Aspirant iam
ex alto he Gratie Laurentio, ac tandiu aspirabunt, quandiu agnoscet
gratis solum a Deo solo se Gratias accepisse.
Vale.

XXI Ianuarii 1473, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 56