BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



27
Amatoria


Laurentius Medices Marsilio Ficino Platonico philosopho s. d.

O falsum meum de te iudicium verumque illud vulgatum pro-
verbium, locorum scilicet intervallum,   ut ab oculis disiungit, ita nos
ab amicorum cogitationibus separare
. Verum quis hoc credidisset,
quod ego vix credo cum perspexerim? Ego binas ad te litteras dedi,
tu unam vix epistolam nobis, atque ita paucorum verborum, ut,
si ex ea primam salutationem atque ultimam loci et diei particulam
demas, nihil fere sit reliqui. At non decet philosophum loquacem
esse ... at non decet mutum! Id enim nobis Terentius precipit, quod
ille a Grecis accepisse traditur, ut «ne quid nimis». Sed etiam ex his
locis video quid in causa sit, cur ego a cogitationibus tuis absum:
cum enim semper ante oculos divum Christophorum, cui edes tua
dicata est, habeas, ea ipsius est magnitudo corporis, ut ceterarum om-
nino rerum tibi prospectum auferat atque inter te et nos quodammodo
faciat eclipsim quandam. Quod tamen tum miror, tum vero quibus
verbis te accusem non invenio. Nullum est enim tam asperum tam-
que contumeliosum verbum quin deterior multo sit Marsiliana taci-
turnitas, qua et fidem tuam et nostram amicitiam fefellisti. Doleo
quidem non parum quod fidem fregeris atque amicitie nostre huius-
modi iniuriam intuleris.


pagina successiva »
 
p. 57