BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Informazioni sull'edizione » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 59

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



28
Amatoria: quomodo amandus quisque sit et quomodo laudandus


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Quod me diligas, Laurenti, multis clarissimisque argumentis ian-
diu novi; quod ames, nuper ex hoc uno precipue, quod tanquam
zelotipus levissimis falsisque offensiunculis subirasceris. Irascere ut lu-
bet, irascere, zelotipe, modo interim incalescas. Simile est ire et amo-
ris incendium: ego enim cum subirascor tibi, quod facio sepe, tunc
estuo amoris incendio maxime. Tu quoque flagras non mediocriter:
scio quid loquor, quod siquando tepescere videamur, tum etiam
nostra hec tepiditas ferventius fervet quam ceterorum fervor, odium-
que nostrum (proh Iupiter!) amantius amabiliusque est quam cetero-
rum amor.
Ecce nunc, mi Laurenti, tua isthec ira mitior mihi videtur quam
ceterorum mansuetudo; morsus iste tuus suavior suavio. O quam
suaviter mordes, quam acriter oscularis! Acrimonie miram misces
dulcedinem, dulcedini acrimoniam, quod in suavissimis saporibus na-
tura solet. Et quotiens acrimonia tua fortius acescit, totiens aceti mal-
vatici instar dulcius quam dulce redolet.
Verum quid accusas in me, accusator acer, amator acerime? Brevi-
tatemne? At tu in causa es: quod enim brevis sim negotiorum tuo-
rum, quod brevissimus videar amoris erga me tui efficit magnitudo.
Accusas taciturnitatem, suspicans eam ab oblivione, oblivionem ab
absentia proficisci: meminisse debes non abesse isthinc Marsilium,


pagina successiva »
 
p. 59