BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 61

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



29
Iocosa ad Iohannem: invitatio ad reditum per dissimulationem


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Decreveram hac nocte mane ad te scribere: «Redi, heros, propera
queso, advola obsecro»; deinde vero maturius consultanti prestare
visum est ut meum hoc desiderium dissimularem: fore enim ut redeas
ocius si me subiratum putes. Ecce, subiratus sum. Quid tandem?
Nunquid movebit indignatio quem non movebat amor? Non puto.
Ergo quo me vertam nescio, ad precesne an ad iurgia? Immo quo
refugiam nunc inveni: cordi confidam heroico, quod solet sponte
rectius currere quam calcaribus; sed interim quonam pacto me conti-
nebo, quin parumper saltem ita susurrem: «Ha nimium obliviose
mei»?
At cohibebo convitia ac, ne tedeat te easdem has cantilenas audire
sepius, res maiores aggrediar: de rebus scribam publicis. Queris quid
agatur in urbe: tractantur gravia. Audi, sed aperias nemini: magni
plerique cives «O Marsili» — aiunt — «cur tandiu solus in urbe?».
«Quia solum incedere nunc me vult qui nunquam sinit esse me so-
lum». «Nondum rediit ergo?». «Nondum».
Non habeo ad presens aliud quod ad te scribam. Scripsi ad te
urbana negotia, scribe ad me tu rustica. Hei mihi, erravi! Ne scribas
volo, sed dicas: si colloquemur, loquemur, mi heros, eadem; dum


pagina successiva »
 
p. 61