BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Alcibiades II » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 64

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



31
Quod gratis fit, gratius est quam quod ex debito


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Non potest manus calamum ducere, nisi ipsa moveatur ab anima;
non poterat his temporibus scribere Marsilius ad heroem nisi ante
invitatus ab heroe. Sed unum mihi molestum est pre ceteris, quod
ideo scribis ad me, quia promiseris. Ergo pactioni istud tribuo non
amori. Amatorias posco litteras, non mercatorias. An es etiam pacto
meus, scilicet quia ego sum tuus? Amore volo sis meus.
Vale.

V Iunii 1473.


pagina successiva »
 
p. 64