BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Ficino, Marsilio In Phedrum - p. 165

Ficino, Marsilio

Commentarium in Phedrum


Neque tamen potest anima nuper celitus descendens in brutum
precipitari, siquidem in aliqua brutorum commertia tanquam
ad purgatorium anime transmittuntur postquam a celesti pro-
prietate longius iam digresse humanos etiam mores exuerunt,
et induere ferinos.
Quandiu vero anime in patria solo intellectu utentes una cum
mundanis supermundanisque diis mundum intelligibilem sedulo
contemplantur, illic cuncte pariter omnia vident, etsi aliter et
aliter omnia. Postquam vero intellectu simul et ratione una cum
diis mundanis circa celestia corpora eorumque animas con-
siderandas uti coeperunt, iam non omnes omnia contuen-
tur, sed he quidem plura, ille vero pauciora. Hic iam ex novem
differentiis visionum novem vite future auspicantur initia.
Quinetiam cum novem sint precipue celestes anime (scilicet
anima mundi simul et octo spherarum celestium anime) quibus
anime nostre aliis alie potissimum illic habitantes accommodate
sunt, merito, dum dimissis superioribus ad celestia potius se
convertunt, differentias novem subire videntur ad ingenia
novem huc afferenda circa facultates novem expediendas
novem communiter gradibus distributas. Ubi vero dicitur hanc
animam plura vidisse quam illam, intelligendum est non solum
numero plura, sed quodcunque viderint pluribus rationibus et
ardentiori studio comprehendisse.
Que igitur ita plura perspexit ingenium attulit philosophicum
ad omnia perscrutanda natum. Ingenium eiusmodi, cum sit
veritatis et sapientie studiosum, in his autem prima sit pulchri-
tudo, merito studium pulchritudinis secum attulit. Ideo Plato
ubicunque nominat ipsum sapiens, ferme semper adiungere
solet ipsum pulchrum. Pulchritudinis illius imaginem visu per-
cipimus et auditu, quemadmodum et hic Hermias et Plotinus in
libro de pulchro testatur. Merito igitur postquam nominavit
philosophum, statim nominavit pulchri cupidum; cui subdit


pagina successiva »
 
p. 165