BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Ficino, Marsilio In Phedrum - p. 89

Ficino, Marsilio

Commentarium in Phedrum


intus magis minusve proferens. Temporalem eiusmodi motio-
nem imitatur tum in cognitione discursio notionum, tum in
appetitu varietas eligendi.
Hac igitur ratione circa tres anime vires tres quoque sunt
intimi motus. Atque sicut ipsa cognoscendi virtus liberum a cor-
pore principatum in se ipsa declarat quando cogitat incorporea,
sic et appetendi potentia liberum demonstrat arbitrium, ubi vult
incorporea multaque eligit contra quam incitet conditio corpor-
alis. Similiter in virtute vitali, que harum quasi fundamentum
est, viget aliquis principatus, videlicet ex se ipso actum quen-
dam vividum motumque proferens efficacem. His itaque modis
anima rationalis ex se ipsa movetur principiumque sui motus
existit. Quod quidem plane confirmat quando proficit in
vita simul et disciplina, et pro arbitrio se efficit meliorem. Dum
enim sibimet exhibet bene vivere, indicat et vivere sibi prius
quodammodo prebuisse, et cum nunquam se deserat, vivere
quoque semper. Presertim quia, quatenus ad se ipsam et ad
divina se convertit ostenditque proprios se motus habere, qui
conditionem superent corporalem, eatenus quoque testatur se a
corpore non pendere cumque divinis congruere, iccirco posse
separatam a corpore vivere divinitati coniunctam.
Quod autem oporteat super corpora omnia que moventur ab
alio, antequam perveniamus ad intellectualia que omnino sta-
bilia sunt, procedere per naturam anime que sit mobilis ex se
ipsa, et cetera ad eiusmodi materiam pertinentia, satis in Theo-
logia
et decimo Legum libro tractavimus. Probavimus etiam
irrationalem vitam corpori mancipatam nec esse veram anime
substantiam nec ex se ipsa libereve moveri vel agere; sed partim
ab anima rationali sive particulari sive universali pendere, sicut
a vultu imaginem specularem, partim a naturalibus influxibus
agitari, partim ab externis obiectis impelli. Soli vero rationalis
anime substantie convenire ut ex se libere et absolute suo quo-
dam pacto moveatur et moveat atque agat. Itaque omnis ratio-


pagina successiva »
 
p. 89