BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Bernardus Claraevallensis - In Natali S. Benedicti » Ficino, Marsilio In Phedrum - p. 105

Ficino, Marsilio

Commentarium in Phedrum


dat atque terrenum. Ubique vero in primis nominator homo,
sed in celo quidem homo celestis, in aere aerius, in terra ter-
renus.
Ubi vero Socrates nominat corpus solidum Hermias materiale
sub celo vult intelligi, celumque non habere materiam; ideo
celeste corpus dici planum, elementale vero solidum. Hinc pre-
ceptum illud Platonicum: noli addere plano profundum. Hinc
et magicum illud a Zoroastre dictum: noli gravare spiritum, vel
quod planum est reddere quandoque profundum
; quasi celeste
corpus anime semper familiare saltem propter puritatem nomi-
netur spiritus atque planum, sed propter inclinationem animi ad
elementa iam addito materiali id est crassiore quodam corpore
mox profundum fieri videatur.
Humanum hoc animal et immortale dici potest atque mor-
tale: immortale quidem quantum ex anima rationali et celesti
suo corpore constat, mortale vero quantum elementale corpus
est adiunctum. Deus autem quilibet mundanus est animal sim-
pliciter immortale. Admonet ergo Socrates ne forte de composi-
tione animalis immortalis cogitantes decipiamur. Fingimus qui-
dem mundanum deum esse quoddam animal habens animam et
corpus naturaliter perpetuoque copulata; et vere quidem hac-
tenus, sed id nulla ratione certa comprehendimus, presertim
siquando de hac copula sentiamus quemadmodum de com-
mertio anime cum corpore mortali atque terreno. Hoc enim non
omnino aptum est ad vitam, nec tam hoc accedit ad animam
quam anima precipiti quodam lapsu defertur ad ipsum et labore
substinet curaque gubernat. Nec tamen ita contingit circa
celeste corpus et animam. Hoc enim sic ad eam mira quadam
preparatione quasi se confert, sicut hec ad ipsum, quod sepe
Plotinus inquit. Corpus quidem elementale non tantam habet
potentiam, ut vitam accipiat, quantam anima, ut prestet vitam.
Ideo non semper vivit neque totum penitus neque perfecte.
Celeste vero corpus habet equalem. Quamobrem totum eque
totam rapit vitam semperque conservat.


pagina successiva »
 
p. 105