BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Commentarium in Phedrum


bilia quam intelligibilia pariter dispensantem iam in partes quo-
dammodo distribuimus. Et partem quidem sensibilibus provi-
dentem preter cetera nomina Martem atque Vulcanum nomi-
nare solemus; partem vero intelligibilia tribuentem atque regen-
tem Minervam Apollinemque et Dionysum et Mercurium atque
Musam. Ut enim est Mercurius mentibus ingeniisque mo-
tum quasi quendam prestat (ut ita dixerim) ad querendum; ut
Apollo lumen ad inveniendum et perspicaciter intuendum. Ut
Minerva cum lumine vim prestat ad consequendum. Ut Musa
ordinem harmonicum monstrat vel dat inventis inventoremque
concinnat. Ut denique Dionysus efficit, ut quasi fines suos tum
videndo tum etiam amando mentes excedere videantur.
Sed revertamur parumper ad illam quasi partem sensibilibus
providentem. Hec quidem ut Mars motum affert, ut Vulcanus
effectum, ut hic etiam Dionysus excessum.
Inter hec vero memento qua ratione deos in intellectu primo
per formales quasdam proprietates multiplicavimus, eadem
ratione et appellatione mox in anima mundi numerare posse,
atque deinceps in animabus spherarum atque stellarum; in
qualibet inquam eque numina cuncta connumerare. Hinc
Orpheus non solum deos omnes in uno collocat Iove tam opifice
mundi quam animo mundi, verum etiam in quolibet deo sepe
numina cuncta commemorat. Quem nos in libro De Sole liben-
ter imitati sumus. Multa preterea de divinis nominibus in nostris
in Cratylum expositionibus declaravimus. Ubi etiam dicitur in
quolibet deo Celium appellari aspectum ad superiora, sive per
intelligentiam proprie fiat, sive per unitatem intellectu superi-
orem; Saturnum vero aspectum ad se ipsum; Iovem autem
aspectum ad sequentia dispensanda. Hinc apparet Celium apud
Platonem non esse primum universi principium, quippe cum
non solum aspiciat, sed suspiciat etiam superius aliquid. Utrum-
que summatim, si Platoni credimus, alienum est a primo. Sicubi
vero forte primum dixerim nominari Celium alio quodam
potius more quam platonico sum loquutus.
Post hec autem sequuntur particularia numina in quibuslibet


pagina successiva »
 
p. 119