BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio In Phedrum - p. 139

Ficino, Marsilio

Commentarium in Phedrum


versalis ordo expleatur, efficiunt; sin demones improbi, ut
officiant. In demonibus quidem bonis id est mundi rectoribus
sunt vires quibus ad certum modum iuste detineant, et quibus
quandoque solvant ac revocent ad superna, ut probat Iamblicus
qui eiusmodi demones inquit partim quidem alligare nos fato,
partim vero solvere. Hinc Orpheus sepe numina claves tenere
canit quibus videlicet claudant pariter et aperiant. Potest itaque
Socrates raptus a Nymphis adolescentem a libidinibus vindicare.

Nymphe, Bacchus, demon phebeus. Cap. X

Cur ergo etce. Afflatus est Baccho ad dithyrambos precipue,
a Nymphis ad carmina. Per Nymphas vituperat amatorem
incontinentem; per Bacchum probat continentem, ut adolescen-
tem quasi regeneret. Denique quoniam per Bacchum fit exces-
sus, mox demon forte phebeus (Phebus enim Baccho proximus)
corripit, ut etiam mores humanos excedat tractetque post-
hac de amore divino per furorem aliquem excitante.

Quomodo demon moveat imaginationem atque sensum.
Cap. XI


(Socrates) Cum flumen etce. Demon profecto cum imaginatione
sepius imaginationem moveat, que sensus est universus ideoque
possit ita movere per visum ut per auditum, Socratem tamen
discipline studiosissimum et auditui deditum quasi per auditum
movet. Sed quomodo? Sane vel conceptum imaginabilem effi-
caciter ad intimum propagat auditum, vel format ipse demon in
suo corpore spiritali vocem motu quodam miro eodemque motu
pulsat corpus Socratis spiritale (quasi voce quadam), quo qui-
dem vibrato excitatur ad idem et auditus Socratis intimus. Sed


pagina successiva »
 
p. 139