BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Bruni, Leonardo Leonardus Thomae Cambiatori - p. II, 13

Bruni, Leonardo

Leonardus Thomae Cambiatori


longe praestantiora esse fateor, indigere tamen cor-
poris externisque bonis, ut sit felix. Recte quidem
Aristoteles non solum in illa felicitate, quae est per
fortitudinem et iusticiam ceterasque negociosas vir-
tutes, verum etiam in illa contemplativa et ociosa
putat, externis opus esse bonis. Sic enim inquit,
cum de contemplativo loquitur: indigebit quoque ex-
terna prosperitate, cum homo sit
. Non enim natu-
ra ipsa per se sufficiens est ad contemplandum, sed
oportet sanum esse corpus, et alimenta, ceterumque
famulatum adesse. Neque tamen si absque bonis ex-
ternis beatum esse non datur, ideo putandum est, mul-
tis ac magnis illum indigere. Sed possunt etiam, qui
non mari terraeque dominantur, felices esse. Haec
de contemplativa Aristoteles censet. Civilem autem
illam, et negociosam vitam longe pluribus indigere
fatetur ad felicitatem. Nam liberali, inquit, opus
est pecunia ad liberalitatem exercendam, et iusto ad
remunerationes, fortique opus erit potentia, si perfe-
cturus sit aliquid secundum virtutem
. Denique ad res
agendas inquit, multis est opus, et quanto maiores
et praeclariores sint, tanto magis
. Vide igitur in
hac civili vita, in qua versamur, multum nos ex-
ternis indigere bonis, et quanto maiora, et praecla-
riora virtutis opera, tanto magis. Contemplativa au-
tem paucioribus indiget, sed tamen indiget corpo-
ris externisque bonis, cum sine his beata esse non
possit. Iuvat nunc repetere verba mea, quae tu tam
acriter carpenda putasti. Sic enim scripsi: Sunt vero
utiles divitiae, cum et ornamento sint possidentibus,
et ad virtutem exercendam suppeditent facultatem.
Prosunt etiam natis, qui facilius per illas ad hono-
res, dignitatesque sublevantur. Nam quorum virtu-
tibus obstat res angusta domi, haud facile emergunt
,
ut poėtae nostri dictat sententia. Quare cum nostri,

pagina successiva »
 
p. II, 13