BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Bruni, Leonardo Leonardus Thomae Cambiatori - p. II, 9

Bruni, Leonardo

Leonardus Thomae Cambiatori


improbareque nitebantur. Hoc ego amici esse puto,
illud adulatoris. Sed patere quaeso, et tu aequo ani-
mo vicissim a me redargui. Nam quod ais, ne his
rescribam, perquam iniquum foret. An tu me ictu
tuo percellas et undique oppugnes, ego neque reper-
cutiam te, neque resistam? Fieri hoc natura ipsa
non sinit, quae etiam apibus mellis dulcorisque fa-
ctricibus aculeos tradidit ad vim, si qua sibi infera-
tur, repulsandam. Contentio tamen nostra non per-
tinax est, neque odiosa, sed modesta, et liberalis,
propositumque in eo sit non superandi studium, sed
indagatio veritatis. Denique, ut inquit Cicero, con-
troversemur inter nos, non autem certemus. Libel-
los quosdam e meis Ferrariam delatos legisse te nu-
per significas, de quibus ad me scribens cum prae-
cipuis multa laudibus attollas, unum tamen acriter
detestaris, quod divitias in bonis numerari a Phi-
losophis dixerim. Hoc a me scriptum usque adeo
tu indigne fers, ut contra vociferando, ac reclaman-
do pene raucescas. Ego autem duorum in hoc tuo
crimine reddendam michi rationem puto: primum
loci, num alienum fuerit, an ineptum, deinde ipsius
rei, num falsum sit, et erratum quod ita scripserim.
Constabit enim, si locus dicto congruens fuerit et
sententia vera, tuam hanc reprehensionem, ut le-
viter dicam, esse non rectam. Primum igitur de
loco videamus. Librum Aristotelis, qui inscribitur
¤ikonomikŒ in latinum verteram e graeco. Id munus
amico familiarique meo homini docto et suavi desti-
naveram. Disciplina eius libri est fere circa patrimo-
nium augendum, ipseque idem inquit alio loco oe-
conomicae finem esse divitias
. Ego igitur hunc li-
brum mittens ad amicum, quid praefari in proėmio
debui? An videlicet esse in eo libro praecepta Ari-
stotelis ad divitias comparandas, ipsas vero divitias per-

pagina successiva »
 
p. II, 9