BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Bruni, Leonardo Leonardus Thomae Cambiatori - p. II, 10

Bruni, Leonardo

Leonardus Thomae Cambiatori


niciosas esse atque malas, fugiendas denique, et abo-
minandas? Et quis legeret, si haec dixissem? Quis
munus meum non comtemneret? Quis Aristotelem
ipsum non carperet, quod de malis rebus acquiren-
dis disciplinam tradidisset? Atqui si ulla est dicendi
ratio, atque ars, proėmio virtutem hanc tribuit, ut
benivolum, ut docilem, ut attentum faciat audito-
rem. Quam ergo benivolentiam sibi comparabit,
qui disciplinam malarum rerum de graeco in latinum
vertisse amici gratia dicet? Quam docilitatem et at-
tentionem, qui nocitura fugiendaque se scripturum
promittet? Vides ergo, Thoma, quid ratio arti-
ficiumque dicendi exigat, ea videlicet ut dicerem,
quae dixi, et quod tu quidem reprehendis, artifi-
ciosum est, quod autem laudas, contra artem. Lo-
cus igitur vel maxime hoc exigebat, cuius tu etiam
legens rationem habere debuisti. Est enim pruden-
tis lectoris attendere, quo quidque loco dicatur, ac
pro eo accipere, pro quo datur. Venio nunc ad ipsam
rem. Divitias in bonis numerari a Philosophis dixi:
Utrum tu hoc ita reprehendis, quasi non dicant Phi-
losophi, an ita quasi non verum dicant? Si eos di-
cere negas, sed a me falso confingi, audi quaeso
Aristotelem cum omni Peripateticorum multitudine
asserentem, tria esse bonorum genera externa, cor-
poris, et animi. Sin hos falsos esse dicis, non tu
iam me, sed illos reprehendis. Qua in re vide etiam
atque etiam, quid agas teque circumspice, et expen-
de, nunquid tuum sit adversus Aristotelis, Teophra-
sti, Cratippi et aliorum pene innumerabilium Phi-
losophorum auctoritatem, quasi tu unus plus sapias,
refragari. Quid Plato ipse philosophorum, ut ita
dixerim, Deus, quid inquit in Gorgia? Nichil est,
inquit, ex omnibus quod non aut bonum sit, aut ma-
lum, aut medium. Bona sunt sapientia, valitudo di-

pagina successiva »
 
p. II, 10