BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus Locrus - De natura mundi et animae » Bruno, Giordano Artificium perorandi - p. 351

Bruno, Giordano

Artificium perorandi


quam ad aedificandum et sanciendum sit apposita, seque
eius esse sententiae, ut existimet non verborum lenocinio,
sed negotii reique gravitate atque momento auditores capi
posse, moveri, duci. Si vero propter nos ipsos minus exti-
terint benevoli, id ipsum ex triplici capite vel quadru-
plici contingit: vel ex praeteritis quia crimine affecti, vel
ex praesenti per aetatem, vel ex consuetudine et frequen-
tia dicendi et apparendi coram iudicibus propter impor-
tunitatem, vel ex insolita et nova ad dicendum acces-
sione propter apparentem insolentiam et temeritatem.
Si primum, pro viribus extenuandae sunt adversarii
rationes et infringenda fides, primo ex periculo, quod im-
minet, ubi facilis calumniatoribus auris exponitur; 2. quia
multi innocentes per calumnias damnati; 3. quia aequi
iudicis est non quosdam, sed omnes pro veritatis et iustitiae
ratione audire; 4. quia, iuxta sententiam tragici Senecae,
quicunque statuit iudicium parte inaudita altera, etiamsi
iusta statuat, iniustus est
.
Si secundum fuerit propter praesens tempus, hoc est
per aetatem, evenit dupliciter: vel quia iunior, vel quia
senior, quam par sit, ad dicendum veniat; utrumque enim
moleste ferunt auditores, alterum ex eo quod deceat ipsum
iam quiescere, alterum vero quia nondum incipere debeat.
Iunior igitur suas rationes eruit, 1. ex pecunia actoris et
consultorum; 2. propter studium et laborem, quae aeta-
tem possunt supplere; 3. propter veritatem et iustitiam,
quae in quocunque defensore et actore, etiam exiguo,
praestat, quae non est iniuriosa, praesertim ubi quantum-
vis magnum et eximium habeat oppugnatorem; 4. quia
veritas, undecunque se exerat, amabilis est, et Deus hanc


pagina successiva »
 
p. 351