BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Bruno, Giordano Artificium perorandi - p. 353

Bruno, Giordano

Artificium perorandi


habenda ratio. III. Quod vero ad modum dicendi attinet,
requiruntur tria: ratione utpote brevitatis, diluciditatis et
probabilitatis. Breves erimus, si nihil admittemus, sine quo
oratio est perfecta, 2. si nihil praetermittemus, sine quo
oratio est imperfecta vel obscura. Duplex est brevitatis
genus, alterum docens, alterum dedocens. De secundo
canit poeta: 'dum brevis esse laboro, obscurus fio'. Dilu-
cidi erimus ex duplici causa, utpote ex ipsa re, si negotium
et gesta non permutabimus, sed eo quo unumquodque fac-
tum dictumque est ordine proponamus; 2. si verba propria,
non aequivoca et amphibolica et obscura proferuntur. Nar-
ratio denique debet esse probabilis, quae ea, quae certitu-
dinis speciem habent, statuat. Si vero nec vera neque ve-
risimilia occurrant, praetermittas omnino.

Cap. XIV.
De confirmatione.


Confirmationis quoque tantummodo principia atque
loca referenda sunt. Fit ergo confirmatio, 1. a consuetudi-
ne; 2. a commemoratione, quatenus non sufficit consue-
tudinem allegare, nisi quoque ipsa exempla et ipsi gestus
referant et in memoriam revocent; 3. a dicentis autoritate;
4. ab authoritate propria, vel ab opinione, vel a propriis
argumentis, si quibus abundat; 5. a plurium sententia,
quorum iudicium in eam credat opinionem inclinare, quo-
rundam videlicet vel plurium vel omnium vel sapientio-
rum, qui vel ratione vel experientia praepollent; 6. ab


pagina successiva »
 
p. 353