BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Picatrix - p. 45

Picatrix


quod iste sunt radices et cimentum ymaginum, et ista sunt quibus sua secreta
in propatulo demonstrantur; qua de causa fuit a lege prohibitum profundum
studium artis astronomie propter quod eius sciencia profunda attingit ad
scienciam magice artis perscrutandum. Quam ob rem ait Aristoteles regi
Alexandro: O Alexander, caveas omnibus momentis tuis et operacionibus in
quibus fueris operatus eas facere secundum motus, aspectus et qualitates
corporum celestium; quod si ad predicta inspexeris, peticiones tue
implebuntur cum effectu, et habebis quicquid in tua voluntate fueris
estimatus. Et hoc documentum est bonum valde et utile quia ista est
differencia inter motiva sapientum et insipientum qui mundanis
cogitacionibus nequeunt pervenire et cogitacionibus alterius mundi sunt
obfuscati; que cogitaciones alterius mundi nihil aliud est quam secreta
sapientum circa sciencias et sapiencias inclusa.

Capitulum quartum. De motu octave spere et stellarum fixarum.

Sapientes antiqui qui fuerunt in scienciis magicis eruditi viderunt quod
quatuor quarte celi moventur ab occidente ad orientem 8 gradibus, postea
redeunt ab oriente ad occidentem aliis 8 gradibus; et talem motum
appellaverunt motum 8 spere. Et multi ex expositoribus tabularum
astronomie obliti fuerunt istius motus, nullam mencionem facientes de eo; in
quo quidem motu sunt magne utilitates ipsius magice. Et fuerunt aliqui ex eis
facientes tabulas qui dictum motum in ipsis tabulis posuerunt necnon et
numerum et calculacionem quibus eius motus semper ad libitum
invenitur. Et hoc nullo modo tradas oblivioni propter quod est in ipsa magice
sciencie maxima radix eo quod isto motu figure celi mutantur, quod est unum
ex secrecioribus istius sciencie. Qui quidem motus istorum 8 graduum
completur in 640 annis, et in totidem redit. Et iam dictum est tibi et ostensum
quantum custodire oportet ipsum motum in ista sciencia magice necnon in
sciencia effectuum celi. Qui quidem motus est motus poli celi signorum et est
motus ab oriente ad occidentem et e contrario, nec potest aliter esse nisi ex istis
duabus maneriebus. Et quando motus iste movetur ab oriente ad occidentem
ostendit et significat res que in hoc mundo fiunt et opera, et quando incipit de
occidente ad orientem ostendit et significat alios qui in hoc mundo fiunt
effectus. Et iste motus est motus octave spere signorum et stellarum fixarum,
qui quidem motus non est celi motus equalis. Et oportet quod hunc motum
intelligas et ipsum in omnibus operibus tuis inspicias diligenter.


pagina successiva »
 
p. 45